home > ahe > institut > paracelsus.html
Das Motto stammt aus:
Dum nihil auderet ludentes ledere Ranas,
Supplicuere Iovi, ne sine rege forent.
Iupiter huic voto risum dedit; ausa secundas
Rana preces subitum sensit in amne sonum.
Nam Iove dante trabem, trabis ictu flumine moto,
Demersit subitus guttura rauca timor.
Placato rediere metu, videre tigillum;
Stando procul regem pertimuere suum.
Vt videre trabem per se non posse moveri,
Pro duce fecerunt tertia vota Iovi.
Ira Iovem movit, regem dedit, intulit ydrum.
Ydrus hiante gula cepit obire lacum.
Clamitat ecce lacus: Morimur, pie Iupiter, audi,
Iupiter, exaudi, Iupiter, affer opem!
Nos sepelit venter, nostri sumus esca tyranni.
Aufer cedis opus, redde quietis opes.
Ille refert: Emptum longa prece ferte magistrum;
Vindicet eternus otia spreta metus.
Omne boni pretium nimio vilescit in usu,
Fitque mali gustu dulcius omne bonum.
Si quis habet quod habere decet, sit letus habendo;
Alterius non sit; qui suus esse potest.